monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 32, 0
LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei.