monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 32, 7
Rem, fratres, dico brevem verbo, sed non parvam merito, quam religiosis quibusdam senioribus narrantibus agnovi. Gothorum tempore matrona quaedam fuit valde religiosa, quae ad horum martyrum ecclesiam crebro veniebat. Quadam die dum ex more ad orandum venisset, egrediens, duos stantes sub peregrino habitu monachos invenit, peregrinos credidit, dari eis aliquid eleemosynae praecepit. Sed priusquam eius erogator eis ad largiendam eleemosynam propinquasset, astiterunt illi vicinius, et dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die iudicii requiremus, et quidquid possumus, praestabimus tibi. Quo dicto, ab oculis eius ablati sunt. Territa illa ad orandum rediit, seseque in lacrymis prolixius effudit. Et facta est post hoc tanto instantior in prece, quanto certior de promissione. Si autem, iuxta Pauli vocem, Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium , nequaquam iam dicimus ut venturam vitam credatis, quia ecce ipsi qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter praesentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos Dominus magis voluit scire, quam credere, qui eos quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis etiam visibiliter ostendit.