monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 32, 8
Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri examinis, quam cum districto iudice habetis, patronos facite, hos in die tanti terroris illius defensores adhibete. Certe si apud quemdam magnum iudicem causa quaelibet vestra esset die crastino ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, patronum vestra fraternitas quaereret, magnis precibus ageret ut apud tantum iudicem sibi defensor veniret. Ecce districtus iudex Iesus venturus est, tanti illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nos patronos modo non quaerimus, quos tunc defensores habeamus. Adsunt defensores nostri sancti martyres, rogari volunt, atque, ut ita dixerim, quaerunt, ut quaerantur. Hos ergo adiutores vestrae orationis quaerite, hos protectores vestri reatus invenite, quia ne punire peccatores debeat, rogari vult et ipse qui iudicat. Unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos et misericordia eius refoveat, ut nullo modo negligentes reddat. Sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non prorant, quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes speramus, aeternum regnum citius adepturi sumus, per eum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.