monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 35, 6
Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat; alterum vero provocans, ut contumelias laesus reddat. Sed quia eius iam victor exstitit quem ad proferendas contumelias commovit, contra illum acrius dolet, quem ad reddendas iniurias commovere non potuit; unde fit ut tota se virtute contra eum erigat, quem contumelias fortiter pertulisse considerat. Quem quia commovere in ipsa iniuriarum iaculatione non potuit, ab aperto certamine interim recedens, in secreta cogitatione deceptionis tempus inquirit, et qui publico bello perdidit, ad exhibendas occulte insidias exardescit. Quietis namque iam tempore ad victoris animum redit, et vel damna rerum, vel iniuriarum iacula ad memoriam reducit; cunctaque quae sibi illata sunt vehementer exaggerans, fuisse intolerabilia ostendit, et quiescentis animum tanto furore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse etiam post victoriam captivus erubescat; seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus isti sunt similes, nisi his quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leviter veniens recidiva febris occidit? Ille ergo veraciter patientiam servat, qui et ad tempus aliena mala sine dolore tolerat, et haec eadem retractans, pertulisse se talia exsultat, ne bonum patientiae quietis tempore pereat, quod in perturbationibus custoditur.