monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 35, 9
Sciendum praeterea est quod tribus modis virtus patientiae exerceri solet. Alia namque sunt quae a Deo, alia quae ab antiquo adversario, alia quae a proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, damna et contumelias; ab antiquo vero adversario tentamenta; a Deo autem flagella toleramus. Sed in his omnibus tribus modis vigilanti oculo semetipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retributionem mali, ne contra tentamenta adversarii seducatur ad delectationem vel consensum delicti, ne contra flagella opificis ad excessum proruat murmurationis. Perfecte enim adversarius vincitur quando mens nostra et inter tentamenta eius a delectatione atque consensu non trahitur, et inter contumelias proximi custoditur ab odio, et inter flagella Dei compescitur a murmuratione. Nec haec agentes, retribui nobis bona praesentia requiramus; nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis iam labor funditus cessat. Unde et per Psalmistam dicitur: Non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem . Quasi enim perisse patientia pauperum cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur. Sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc eius gloria percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur. Servate ergo, fratres, in mente patientiam, eamque, cum res exigit, exercete in operatione. Nullum vestrum ad odium proximi contumeliosa verba commoveant, nulla periturarum rerum damna perturbent. Si enim fixa mente mansura damna pertimescitis, damna rerum transeuntium gravia non putatis; si aeternae retributionis gloriam conspicitis, de temporali iniuria non doletis. Tolerate ergo adversarios vestros, sed ut fratres diligite quos toleratis. Aeterna praemia pro damnis temporalibus quaerite. Nec quisquam vestrum suis se viribus hanc implere posse confidat, sed obtinete precibus ut ipse hanc qui imperat praestet. Et scimus quia petentes libenter audit, quando hoc petitur largiri quod iubet. Cum continue pulsatur in prece, concite opitulatur in tentatione, per Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen.