monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 1
Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi, dicens: Surge, et vade in Niniven civitatem magnam, et praedica in ea; quia ascendit malitia eius coram me. Septuaginta, excepto eo quod dixerunt, ascendit clamor malitiae eius ad me, caetera similiter transtulerunt. In condemnationem Israelis Ionas ad gentes mittitur, quod Ninive agente poenitentiam, illi in malitia perseverent.