monumenta.ch > Cassianus > sectio 1 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 2
Porro quod ait, ascendit malitia eius coram me, sive, clamor malitiae eius ad me, hoc ipsum est quod in Genesi dicitur: Clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est . Et ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra . Iuxta tropologiam vero Dominus noster, Ionas, hoc est, columba, sive dolens (utrumque enim interpretatur, vel quia Spiritus sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo , vel quia nostris doluit ipse vulneribus, et flevit super Ierusalem, et livore eius sanati sumus : vere filius veritatis; Deus quippe veritas est), mittitur ad Niniven pulchram, id est, mundum, quo nihil pulchrius oculis carnis aspicimus . Unde et apud Graecos ab ornatu nomen accepit κόσμος: consummatisque operibus singulis, de eo dicit: Vidit Deus quia bonum est. Ad Niniven, inquam, civitatem magnam, ut quia Israel audire contempsit, totus gentium mundus exaudiat.