monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 14 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 7
Animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt . Draco iste quem formasti ad illudendum ei . Idcirco enim et in passione dicebat: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me: ne populo conclamante: Crucifige, crucifige talem . Et: Nos non habemus regem nisi Caesarem , plenitudo gentium subintraret, et frangerentur rami olivae, pro quibus oleastri virgulta succrescerent . Tantaeque pietatis et amoris fuit in populum pro electione patrum, et repromissione ad Abraham, ut in cruce positus diceret: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt . Vel certe quoniam Tharsis interpretatur contemplatio gaudii, veniens ad Ioppen propheta, quae et ipsa speciosam sonat, ire festinat ad gaudium, et quietis beatitudine perfrui, totum se tradere theoriae, melius esse arbitrans pulchritudine et varietate scientiae perfrui, quam per occasionem salutis gentium caeterarum perire populum, de quo Christus in carne generandus sit.