monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 11
Nam et Apostolus, Agar et Saram ad duo Testamenta refert: et tamen non omnia quae in historia illa narrantur, tropologice interpretari possumus. Et ad Ephesios de Adam et Eva disputans, ait: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: Sacramentum hoc magnum est: Ego autem dico in Christo, et in Ecclesia . Numquid totum principium Geneseos, et fabricam mundi, et hominum conditionem ad Christum, et ad Ecclesiam referre possumus, quia hoc testimonio sic abusus est Apostolus? Fac enim hoc quod scriptum est: Ideo relinquet homo patrem suum, referamus ad Christum, ut dicamus eum Patrem in coelis reliquisse Deum, ut gentium populus iungeretur Ecclesiae: hoc quod sequitur, matrem suam, quomodo possumus interpretari, nisi forte dicamus reliquisse eum coelestem Ierusalem, quae est mater Sanctorum, et caetera multo his difficiliora? Illud etiam quod ab eodem Apostolo scribitur: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus , nequaquam nos arctat ut omnem Exodi librum referamus ad Christum.