monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 14
Unde intelligimus etiam ea quae sibi homines aestimant salutaria, Deo nolente , verti in perniciem, et non solum non prodesse auxilium his, quibus praebetur; sed et ipsos qui praebent, pariter conteri. Sicut legimus victam ab Assyriis Aegyptum, quia opitulabatur Israeli contra Domini voluntatem. Periclitatur navis quae periclitantem susceperat: vento maria concitantur, in tranquillitate tempestas oritur, nihil, Deo adversante, securum est.