monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 28
Et eleganter ad distinctionem maris, non terra, sed arida nuncupatur. Et in brevi universitatis factor ostenditur, qui et coeli Dominus est, et terrae, et maris. Quaeritur autem, quomodo vere dicere comprobetur: Dominum Deum coeli ego timeo, cum eius praecepta non faciat. Nisi forte respondeamus, quod et peccatores timeant Deum, servorumque sit non diligere, sed timere; quamquam in hoc loco timor pro cultu possit intelligi, iuxta sensum eorum qui audiebant, et adhuc ignorabant Deum.