monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 29
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum, quid hoc fecisti? Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. LXX: Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum, quid hoc fecisti? Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, eo quod indicasset eis. Historiae ordo praeposterus est: quia enim poterat dici, nulla causa timoris fuit, ex eo quod eis confessus est, dicens: Hebraeus ego sum, et Dominum Deum coeli ego timeo, qui fecit mare et aridam: statim subnectitur quod idcirco timuerunt, quia eis indicaverat, se Domini fugere conspectum, et eius non fecisse praecepta.