monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg457.112 > bnf9389.296 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 30
Denique causantur, et dicunt: quid hoc fecisti? id est, si times Deum, cur fugis? Si tantae potentiae praedicas quem colis, quomodo te putas eum posse evadere? Timent autem timore magno, quod intelligunt sanctum, et sanctae gentis virum (de Ioppe quippe solventes funem, Hebraeae gentis noverant privilegium), et tamen fugitivum celare non possunt.