monumenta.ch > Hieronymus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 36
Et dixit ad eos, tollite me, et mittite me in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim quia propter me tempestas haec grandis est super vos. LXX: Et dixit Ionas ad eos, tollite me, et mittite me in mare, et quiescet mare a vobis: ego enim novi quod propter me fluctus magni contra vos sunt. Contra me tempestas detonat, me quaerit, naufragium vobis minatur, ut me prehendat: me prehendet, ut mea morte vivatis. Scio, inquit, quia propter me tempestas haec grandis est. Non ignoro in meam poenam elementa turbari, mundi esse confusionem, mihi irasci, in vos saevire naufragium: fluctus ipsi imperant vobis, ut me mittatis in mare.