monumenta.ch > Hieronymus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 37
Si ego sensero tempestatem, vos recuperabitis tranquillitatem. Et animadvertenda pariter fugitivi nostri magnanimitas, non tergiversatur, non dissimulat, non negat; sed qui confessus fuerat de fuga, poenam libenter assumit, se cupiens perire, ne propter se et caeteri pereant, et ad peccatum fugae, alienae quoque delictum addatur necis. Hoc quantum ad historiam: caeterum non ignoramus, flantes ventos, quibus in Evangelio, ut quiescerent, Dominus imperavit , et periclitantem naviculam, in qua dormiebat Ionas, et intumescens mare quod increpatur: tace et obmutesce, referri ad Dominum Salvatorem, et periclitantem Ecclesiam, vel Apostolos suscitantem , qui eum deserentes in passione, quodammodo in fluctus praecipitabant: Iste Ionas dicit: Scio quia propter me tempestas grandis est super vos, quia me vident venti vobiscum ire in Tharsis, hoc est, ad contemplationem laetitiae navigare, ut vos mecum perducam ad gaudium: ut ubi ego sum et Pater, ibi et vos sitis . Idcirco saeviunt, idcirco mundus, qui in maligno positus est, fremit : ideo elementa turbantur: me cupit devorare mors, ut vos pariter occidat; et non intelligit, quia velut in hamo escam capit, ut mea morte moriatur. Tollite me, et mittite in mare. Non est enim nostrum, mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter excipere.