monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 16
Et tamen cum inter amaras aquas fuerit, et tentatus sit iuxta omnia absque peccato, non sensit amaras aquas: sed flumine circumdatus est, de quo et in alio loco legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei : aliis bibentibus salsos fluctus, ego in mediis tentationibus dulcissima fluenta sorbebam. Nec impium tibi esse videatur, si nunc Dominus dicat: Proiecisti me in profundum , qui loquitur in psalmo: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt: secundum illud quod ex persona Patris in Zacharia ponitur: Percutiam pastorem, et oves dispergentur .