monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 23
Verumtamen rursum vide templum sanctum tuum LXX: Putasne addam ut videam templum sanctum tuum? Hoc quod in Graeco dicitur ἆρα, et habet vulgata editio, putas, interpretari potest, igitur, ut sit quasi propositionis et assumptionis, confirmationisque ac syllogismi extrema conclusio, non ex ambigentis incerto, sed ex fiducia comprobantis: pro quo nos interpretati sumus: Verumtamen rursum videbo templum sanctum tuum, secundum illud quod ex persona eius in alio psalmo dicitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae . Et Evangelicam lectionem in qua scriptum est: Pater, glorifica me apud te ea gloria, quam habui priusquam mundus fieret . Et respondit de coelo Pater: Et glorificavi, et glorificabo . Vel certe quia legitur: Pater in me, et ego in Patre , sicut templum Patris Filius est, ita templum Filii Pater.