monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 32
Alii vero interpretantur quod ad comparationem coelestis beatitudinis et Verbi Dei, humanum corpus corruptio sit, quod seminatur in corruptione; et in centesimo secundo psalmo ex persona Iusti significetur: Qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redemit de interitu vitam tuam. Unde et Apostolus dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et appellatur corpus mortis, vel corpus humilitatis. Hoc illi ad occasionem suae ducunt haereseos: ut sub persona Christi mentiantur antichristum: Ecclesias teneant, ut ventrem pinguissimum nutriant, et carnaliter viventes, contra carnem disputent . Nos autem scimus de incorrupta Virgine corpus assumptum, non corruptionem Christi fuisse, sed templum.