monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.344 > sectio 6 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 45
Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam. LXX: Et praecepit ceto, et eiecit Ionam super siccum. Haec quae supra legimus sub persona Ionae Dominus deprecatus est in ventre ceti, de quo et Iob mystice loquitur: Maledicat ei qui maledixit diei, ille qui magnum cetum capturus est . Praecipitur ergo huic magno ceto, et abyssis et inferno, ut terris restituant Salvatorem: et qui mortuus fuerat, ut liberaret eos qui mortis vinculis tenebantur, secum plurimos educat ad vitam. Quod autem scribitur evomuit, ἐμφατικώτερον debemus accipere: quod ex imis vitalibus mortis, victrix vita processerit.