monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 14
Quantum ad Dominum Salvatorem sexagesimi octavi psalmi sumamus exemplum in quo loquitur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me; de quo et in alio psalmo dicitur: Tu autem abiecisti et despexisti, distulisti Christum tuum: subvertisti testamentum servi tui, contaminasti in terra sanctuarium eius, destruxisti omnes macerias eius , et reliqua. Ad comparationem enim coelestis beatitudinis, et eius loci, de quo scriptum est: In pace sancta locus eius , omnis terrena habitatio plena est fluctibus, plena tempestatibus.