monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 33
Quod si in Apostoli ad Corinthios sententiam trahimur, in qua corpus dicitur spirituale , ne contentiosi videamur, dicemus idipsum quidem corpus, et eamdem carnem resurgere, quae sepulta est, quae in humo condita; sed mutare eam gloriam, non mutare naturam: Oportet enim corruptivum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Quando dicitur, hoc, quodammodo duobus digitulis comprehensum corpus ostenditur: hoc in quo nascimur, hoc in quo morimur, hoc quod timent recipere qui puniendi sunt, hoc quod virginitas exspectat ad praemium, adulterium formidat ad poenam.