monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 41
Simulque cerne magnanimitatem prophetae, in profundo maris, in ventre tantae bestiae aeterna nocte coopertus, non cogitat de periculo suo, sed de natura rerum, generali sententia philosophatur. Misericordiam, inquit, suam derelinquent. Licet offensa sit misericordia, quam nos possumus ipsum intelligere Deum (Misericors enim et miserator Dominus, patiens et multae miserationis , tamen eos qui custodiunt vanitates, non relinquit, non detestatur, sed exspectat ut redeant: illi vero stantem misericordiam et ultro se offerentem sponte propria derelinquunt.