monumenta.ch > Hieronymus > csg75.774 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 13
Et peccatum Iuda, id est, eius, qui Dominum confitetur, non est aliud nisi Ierusalem, in qua multa crimina reperiuntur. Quod autem domus Iuda referatur ad Christum, cuius Ecclesia est, et saepe diximus, et illud ponamus ad praesens: Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum . Potest quoque et sic intelligi, quod propter impietates Samariae et scelera Iudae, egressus sit Dominus de loco quondam suo, et dixerit ad Iudaeos : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta . Et descenderit de coelis, et ascenderit super excelsa terrae, id est, super eos qui ex gentium humilitate credentes, excelsi esse meruerunt. Et commoti sunt montes, philosophorum dogmata, et regna sublimia, et hi qui humiles permanserunt, consumpti sunt et contriti Salvatoris adventu, et crescente Ecclesia, montibusque in sublime surgentibus, idola corruerunt in profundum.