monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 17
Propter hoc planget atque lugebit, ibit discalciata et nuda, faciet planctum quasi draconum, et luctum quasi filiae Sirenarum, quia obtinuit plaga eius, quia venit usque ad Iudam, et tetigit usque ad portam populi mei usque Ierusalem. Secundum ordinem peccatorum, fit ordo poenarum.