monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 32
Transite vobis, habitatio SAPHIR quod Syro Hebraeoque sermone dicitur pulchra. Samaria quippe in pulcherrimo Iudaeae, et uberrimo sita loco, nunc quoque ostenditur. Dicitur ergo ad eam: O tu quae habitas in regione uberrima, quia confusa es ignominia, sic transi, sic ad captivitatem deducere, ut prae malorum magnitudine, ne vicinus quidem Allophylus audiat vocem tuam.