monumenta.ch > Hieronymus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 43
Ecclesiam autem Christi, quae habitat bene, et in toto orbe Ecclesias possidet, spiritus unitate coniuncta est, et habet urbes Legis, prophetarum, Evangelii, et apostolorum, non est egressa de finibus suis, id est, de Scripturis sanctis; sed coeptam retinet possessionem; quia habitat in Sennan, quod interpretatus est, ut supra diximus, Symmachus abundantiam; habet enim Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, cum quibus omnes spirituales gratiae copiaeque virtutum sunt.