monumenta.ch > Hieronymus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 45
Unde subiungitur, plangite domum quae est iuxta eam, id est, iuxta Sennan. Sed et hoc quod additur, accipiet ex vobis plagam doloris, ad eosdem haereticos dicitur, quibus imperatur ut plangant domum vicinam Ecclesiae, quod inimicus et ultor diabolus, cui tradendi sunt in supplicium, ipse eis inferat plagas, et extorqueat pro aedificatione pessima plagarum dolorem.