monumenta.ch > Hieronymus > sectio 46
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 46
Quae propterea inferuntur, ut sentientes peccata quae fecerant, agant poenitentiam, et dolorum habitatio sit eis bonorum occasio. Sive Ecclesiae indicatur dolor, quod plangat quondam filios suos, et ipsa sit causa salutis haereticorum, si ad lugentem matrem reverti voluerint. Porro quod infertur: Quia descenderunt mala a Domino super portas Ierusalem: et Marcionitae ac Manichaei utuntur hoc scripto, eo quod Legis Deus malorum sit conditor.