monumenta.ch > Hieronymus > csg68.325 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 8
Sed et de extrema captivitate hoc ipsum accipi potest, quod omnia eis evenerint quia Dominum crucifixerunt: ita tamen ut Septuaginta interpretum editio disseratur. Gloria namque filiae Israel decalvata est, et attonsa super filiis quondam delicatissimis, et si quid deinceps renatum pilorum fuit, alia deinceps rasura et attonsione truncatum est.