monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 10
Propterea cogitavit Dominus mala super tribum illam: nequaquam duodecim tribus, sed tribum malitia et scelerae foedatam, de quibus non potuerunt elevare cervicem, nec recte incedere. Denique usque ad praesentem diem subditi sunt Romano imperio, et premuntur captivitatis iugo, et colla non elevant. Quod autem sequitur: ἐξαίφνης, id est, subito, in Hebraicis voluminibus non habetur, et tamen potest cum praesenti loco ita congruere, ut dicamus: Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super tribum istam mala subito, de quibus non possint elevare cervices suas, et ob id elevare non poterunt, quia tempus malum est.