monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 16
Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit domus Iacob. Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis, et eos qui transibant simpliciter, convertistis in bellum. LXX: In Ecclesia Domini nolite flere lacrymis, neque plorent super his? non enim abiiciet opprobria, quae dicit: Domus Iacob provocavit spiritum Domini, si hae sunt adinventiones eius: nonne sermones eius boni sunt cum eo, et recti ambulaverunt? Et prius populus meus inimicitiis restitit contra pacem suam: pellem eius excoriaverunt, ut auferrent spem contritionem belli. Ne loquamini, inquit, loquentes; pro quo interpretatus est Aquila: ne stilletis stillantes, quondam idiomate Hebraico, eloquium ab eo quod fluat et ad aures perveniat audientium, in similitudinem pluviae descendentis, stillationem vocans.