monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 22
Unde et Apostolus ad huius loci veniens quaestionem , profundum sapientiae et scientiae et iudiciorum Dei abyssum investigabilem esse proclamat. Si ergo adinventiones et cogitationes Dei sunt, frangi priores ramos olivae, et inseri alios de oleastro, non debes insultare, sed timere ne corruas, nec aestimes in eo te placere Deo, si sermones, id est, Scripturas illius legas. Tunc Scripturae prosunt legenti, si quod legitur, opere compleatur.