monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 32
Sed et Ecclesiae quoque principes qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lascivias pudicitiam servare se credunt, propheticus sermo describit quod eiiciendi sint de spatiosis domibus, lautisque conviviis, et multo labore epulis conquisitis, et eiiciendi propter malas cogitationes et opera sua. Et si vis scire quo eiiciendi sint, Evangelium lege: In tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium : (An non confusio et ignominia est, Iesum crucifixum, magistrum, pauperem atque esurientem fartis praedicare corporibus, ieiuniorumque doctrinam, rubentes buccas, tumentiaque ora proferre? Si in Apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conversationem quoque et abstinentiam amplectamur.) Sanctum utique est et Apostolorum ministerium, viduis et pauperibus ministrare . Non oportet, inquiunt, dimisso verbo Dei, ministrare nos mensis. At nunc non dico pauperes, non dico fratres, et qui rursum invitare non possint (ex quibus, excepta gratia, nihil aliud episcopalis speret manus) sed militantes et accinctos gladio, et iudices, excubantibus ante fores suas centurionibus et turmis militum, Christi sacerdos invitat ad prandium.