monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 38
Poterat quoque dicere, propter immunditiam corrupti estis, et sensus etiam absque corruptione fuisset expletus. Nunc autem quia ait, corrupti estis corruptione, ad distinctionem mihi videtur corruptionis salutaris dixisse: iuxta quam et Apostolus loquitur: Et si is qui foris homo noster est, corrumpitur; sed qui intus est renovatur de die in diem . Qui semper mortificationem Iesu portat in corpore suo, et exteriorem corrumpit hominem, et carnem imperio animae subiicit, iste corrumpitur quidem, sed non corruptione, quia corruptio illius salutaris est.