monumenta.ch > Plinius > sectio 51 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 43
Et in hoc capite multum Septuaginta interpretes ab Hebraico discrepant. Unde primum iuxta id quod nobis ab Hebraeis est traditum exponamus, et postea, si Dominus voluerit, de eorum translatione tractabimus. O popule Iudaice, ad quos repromissiones, quorum testamenta et lex, et ex quibus Christus secundum carnem , cui, imminentibus Babyloniis, vel Romanis, dixi: Surgite et ite in captivitatem, quoniam non est vobis in terra ista requies, quae propter immunditiam suam corrumpetur populatione novissima, non me putetis volentem loqui, et praedicare gaudentem, quod venturum video: optarem et ipse anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae . Utinam de meo sensu loquerer, et sanctum Spiritum non haberem; et inter pseudoprophetas potius computatus, solus perirem, et non essent vera quae dico: et tanta multitudo crederet in Filium Dei, et non traderetur aeternae captivitati.