monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2, 53
LXX: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias de Israel. Cum inquit crediderit gentium populus, et omnis orbis ad meam fuerit fidem adductus, et intraverit gentium plenitudo, tunc etiam reliquiae Israel salvabuntur, non illae reliquiae, de quibus est scriptum in Regnorum libro: Dereliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua Baal . Et de quibus Paulus: Ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt ; de quibus supra hic propheta testatur: Et erit de stilla populi huius, congregandus congregabitur Iacob. Sed illae reliquiae, quae postquam omnes suscepti fuerint, in fine suscipientur a Deo.