monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 1
Verbum Domini quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Ioatham, Achaz, et Ezechiae, regum Iuda: Quod vidit super Samariam et Ierusalem, Sive iuxta Septuaginta, de quibus vidit super Samariam et Ierusalem. Verbum igitur Domini factum est ad Michaeam, post Osee, Amos, et Isaiam, qui sub Ozia vaticinati sunt. Ex quo intelligimus, Michaeam Oziae temporibus non prophetasse; sed filii eius Ioatham, post quem regnavit Achaz, Ezechia in patris Achaz imperium succedente, sub quo decem tribus ab Assyriis in captivitatem ductae sunt . Quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captivitatis (quia primum capta est Samaria metropolis Israel, postea Ierusalem urbs Iudae) prophetiae titulus ponitur primum de Samaria, secundo de Ierusalem. Quantum vero ad mysticos intellectus, quia Samaria semper in haeresibus accipitur, Ierusalem in Ecclesia, dicimus verbum Domini fieri ad humilem et ad cohaeredem Christi, de perversis dogmatibus, et de Ecclesia, si qua forte peccata commiserit, et totius voluminis ordinem contexere. Quod autem Samaria et decem tribus, quae scissae sunt sub rege Ieroboam a stirpe David , accipiantur in persona haereticorum, et omnis quidem Scriptura testatur, sed maxime propheta Osee, et hic ipse liber, qui haereticos impios et Ecclesiasticos peccatores vocat.