monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 5
Quod autem haereses inter carnis opera numerentur, quae semper refertur ad terram, et Apostolus ad Galatas non tacet , et Dominus in Evangelio prudenti indicat auditori: Qui de terra est, de terra loquitur. Et ad distinctionem eorum rursus de Ecclesiasticis dicit: Qui autem de coelo venit, super omnes est . Et: Quod vidit et audivit, hoc testatur. Si autem hoc quod ait: Audite, populi, propter illud Dominicum: Qui habet aures audiendi, audiat , plus aliquid sonat, quam quod postea infertur: Attendat terra, aptabimus Ecclesiae, Audite, populi omnes. Haereticis vero qui terrenam suscepere doctrinam: Attendat terra, et omnes qui in ea sunt: ut et isti si audierint, et illi si attenderint, non patiantur ea quae postea sermo Domini comminatur.