monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 7
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet et calcabit super excelsa terrae, et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae quae decurrunt in praeceps: in scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? nonne Ierusalem? LXX: Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et ascendet super excelsa terrae, et commovebuntur montes subter eum, et valles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua profluens in descensum: proter impietatem Iacob, omnia haec, et propter peccatum domus Israel. Quae est impietas domus Iacob? nonne Samaria? Et quod est peccatum domus Iuda? nonne Ierusalem? O Samaria et Ierusalem, audite, et diligenter attendite Dominum vobis de templo suo testificantem, et praedicentem quaecumque facturus est.