monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 9
Et consumentur, inquit, sive tabescent montes, et valles sub eo, quos principes intelligamus et populos. Et quomodo viciniam ignis cera non sustinet, et prono cursu aquae feruntur in praeceps: ita omnis impiorum superbia, Domino veniente, solvetur et defluet. Hoc autem totum fiet propter scelera decem tribuum, quas vocat Iacob et Israel, et propter praevaricationem Iuda; quia in decem tribubus Samaria metropolis fuit, et in regno Iudae Ierusalem excelsorum idola fabricata est: hoc iuxta litteram.