monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 25
Et lugebunt quasi filiae Sirenarum, dulcia enim sunt haereticorum carmina, et suavi voce populos decipientia. Nec potest eorum cantica praeterire, nisi qui obturaverit aurem suam, et quasi surdus evaserit. Propterea autem haec istiusmodi Samaria planget atque lugebit, quoniam sagitta Domini vulnerata, et plagam sermonis accipiens, suum cognoscet errorem.