monumenta.ch > Ado Viennensis > sectio 49 > sectio 62 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 26
Non solum autem ipsa peccavit, sed iniquitatem et errorem suum in Iudae quoque portas voluit introducere. Unde dicitur de ea: Venit usque ad Iudam, et tetigit usque ad portas populi mei, usque ad Ierusalem. Portas, inquit, tetigit quas aures intelligimus. Caeterum urbem mediam intrare non potuit: quod si intrasset, fecisset de Ierusalem Samariam. Quoties viderimus de Ecclesia aliquos ad haereticorum sermones scandalizari, et quaerere quomodo eorum respondeant quaestionibus, nec tamen recedere de Ecclesia, dicamus, venit Samaria, sive plaga Samariae usque ad populum confitentem, usque ad aures populi Dei, usque ad aures Ierusalem. Hoc enim quod dicitur tetigit usque ad portas populi mei, ἀπὸ κοινοῦ intelligendum est, ut subaudiatur, tetigit etiam usque ad portas Ierusalem.