monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 30
Plangite domum iuxta eam: accipiet ex vobis plagam doloris, quis cepit in bonum, quae habitat in doloribus? quia descenderunt mala a Domino super portas Ierusalem. Sonitus curruum et equitum habitatio Lachis: princeps peccati est filiae Sion: quia in te inventae sunt iniquitates Israel. Ideo dabit emissarios usque ad haereditatem Geth: domos vanas: frustra fuerunt regibus Israel: donec haeredes adducam tibi, quae habitas Lachis, haereditas usque Odollam veniet. Multum Hebraicum a LXX interpretatione discordat, et tantis tam mea, quam illorum translatio difficultatibus involuta est, ut si quando indiguimus spiritu Dei (semper autem in exponendis Scripturis sanctis illius indigemus adventu) nunc vel maxime eum adesse cupiamus, et quae in prophetis locutus est, pandere, ut de nobis quoque possit intelligi, quod ipse alibi polliceri dignatur: Aperi os tuum, et implebo illud . Geth, ut Regnorum quoque testatur historia , una est de quinque urbibus Palaestinae, vicina Iudaeae confinio, et de Eleutheropoli euntibus Gazam, nunc usque vicus vel maximus, unde fuit Goliath ille Gethaeus, quem David occidit in praelio.