monumenta.ch > Hieronymus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 41
Dicitur ad eos: Qui in Bachim nolite aedificare de domo derisum. Bachim in nostra lingua planctum et fletum sonat. Denique exceptis Septuaginta, omnes κλαυθμὸν, id est fletum transtulerunt. Qui estis igitur in huiuscemodi operibus atque sententiis, quae fletu digna sunt, nolite aedificationem pessimam instaurare, nec sensum vestrum exstructionem Dei arbitremini, neque aedificetis super arenam , ne cum tempestas venerit, domusque vestra conciderit, cassus labor risum videntibus praebeat.