monumenta.ch > Isidorus > sectio 36 > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 48
Et ut sciamus malorum insidias: venerunt, inquit, ad portas Ierusalem, quae quia firmae sunt, et adamantinae, clauduntur ab apostolis, quibus Ierusalem claves commissae sunt: ante eas versantur inimici, et quos exire conspexerint, interficiunt. Si quis igitur est de Ierusalem, quae habitat bene in civitatibus suis, non egreditur cum habitet in abundantia; sed semper intrinsecus manet, nec egreditur portas eius, quas qui egressus fuerit occiditur: occiditur autem ab his qui se elevant in Geth, et habitant in Bachim, et aedificant domum in derisum.