monumenta.ch > Robertus S Remigii > sectio 44 > sectio 13 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 2, 29, 6
Verum quia supra promiseram, me, si spatium dictandi fuisset, de Theraphim quoque breviter disserturum: nec quisquam interim interpellator advenit: Scito Theraphim ab Aquila μορφώματα interpretari, quas nos figuras sive figurationes possumus dicere. Nam in eo loco, quando Saul misit nuntios, ut acciperent David: et responderunt, vexari illum graviter, misit rursum dicens: 'Afferte illum in lecto ad me, ut occidam illum: et venerunt nuntii, et ecce cenotaphia in lecto' : pro cenotaphiis, in Hebraeo Theraphim, id est, μορφώματα posita sunt: et non iecur caprarum ut nostri codices habent, sed pulvillus de caprarum pelle consutus, qui intonsis pilis, caput involuti in lectulo hominis mentiretur. Ut autem utriusque sermonis veritatem pariter explicem, in Osee comminatur Deus, se a populo fornicante omnem gratiam ablaturum, dicens, quod 'diebus multis sedebunt filii Israel sine Rege, et principe, sine sacrificio, sine altari, et sine sacerdotio, et manifestationibus' . Pro sacerdotio et manifestationibus, in Hebraeo est, sine Ephod, et sine Theraphim: sicut Theodotion et Symmachus transtulerunt. Ex quo intelligimus in Ephod, iuxta Septuaginta quoque, qui sensum magis, quam verba interpretati sunt, sacerdotium interpretari; in Theraphim vero, id est, figurationibus vel figuris, varia opera , quae Theraphim vocantur, intelligi. Nam et in Exodo caeterisque locis, ubi describuntur vestes plumaria arte contextae, opus Cherubim, id est, varium atque depictum, esse factum describitur: ita tamen, ut VAU literam Cherubim non habeat: quia ubicumque cum hac littera scribitur, animalia magis quam opera significat. Iuxta igitur hunc sensum et Micha cum veste sacerdotali, caetera quoque, quae ad sacerdotalia pertinent ornamenta, per Theraphim fecisse monstratur.