monumenta.ch > Plinius > sectio 68 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 30, 2
Respondi secundum ordinem litterarum eum esse compositum, quod videlicet ex prima littera, quae apud eos vocatur Aleph, octo versus inciperent. Rursus ex sequenti Beth totidem versus exordium sumerent: ac postea ex Gemel idem numerus compleretur: atque ita usque ad Thau, quae apud eos extrema littera est, Psalmum esse conscriptum: et ex singulis quibusque elementis secundum interpretationes eorum debere intelligi quae sequerentur. Identidem flagitasti, ut tibi interpretationes singularum edicerem litterarum. Dixi, fateor, verum quia propter barbariem linguae memoria labitur omne quod diximus, desideras Commentariolum fieri, ut si in aliquo forte titubaveris, oblivionem lectio consoletur.