monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 111, 1
Domino beatissimo, et merito venerando fratri, et consacerdoti PRAESIDIO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Sicut praesens rogavi sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et compresbytero nostro Hieronymo mittere non graveris. Ut autem noverit caritas tua, quemadmodum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum, et ad me ipsius. Quibus lectis pro tua sancta prudentia facile videas et modum meum, quem servandum putavi, et motum eius, quem non frustra timui. Aut si ego quod non debui, aut quomodo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me, sed ad meipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem; quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognovero.'