monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 13
Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae: ut post Evangelium Christi, bene faciant Iudaei credentes, si Legis mandata custodiant, hoc est, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus, in Timotheo, et omnes observavere Iudaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a Patribus anathematizati sunt, quod Legis caeremonias Christi Evangelio miscuerunt; et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur Minaeorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur: quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria, et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt, nec Christiani. Oro ergo te, ut qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, huius sententiae medearis vulneri, quod lancea, et ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. NEQUE ENIM eiusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas maiorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in Ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae: dicam quod sentio, non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.