monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 16
Didicimus per te, quae Apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum: rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. Id quid velis dicere, sine ulla salutis necessitate, non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt: maxime quae observata, martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi afferrent salutem. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut Philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria. Inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proiicere, sputis rheumata iacere. Hoc nec bonum, nec malum est: sive enim feceris, sive non feceris, nec iustitiam habebis, nec iniustitiam. Observare autem Legis caeremonias, non potest esse indifferens: sed aut bonum est, aut malum est. Tu dicis bonum, ego assero malum: et malum non solum his qui ex gentibus; sed et his qui ex Iudaico populo crediderunt. In hoc, ni fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Ebionis incurris laqueos, his qui credunt ex Iudaeis, observandam Legem esse decernens. Et quia periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris, sine ulla salutis necessitate: non sicut Iudaei celebranda putant, aut fallaci simulatione, quod Paulus in Petro reprehenderat.